John 19

Hoc fecit Pilatus, id est, milites facere permisit, vel etiam jussit ut Judaei satiati de poenis a morte desisterent. In spinea corona nostrorum notatur susceptio peccatorum, pro qua mortalis fieri voluit. Unde praecursor: Spinae namque in peccatorum significatione ponuntur. Unde Dominus: Gen. 3.. Id est, conscientia tua punctiones, et aculeos vitiorum procreare non desistet. . Ecce implentur quae de se praedixerat Jesus occulta potentia, commendatur patientia qua informantur martyres. Hic apparet non ignorante Pilato haec a militibus esse facta, sive jusserit, sive permiserit, ut satiatis Judaeis haec sufficerent, sed magis inardescunt et clamant: . Ecce altera major invidia, quia parva videbatur illicita affectatio regni, et tamen utrumque vere erat Christus, et rex et Filius Dei. . Hic et in aliis locis legitur siluisse Christus ut prophetia impleatur: Isa. 53.. Quae similitudo de agno data est, ut in suo silentio non reus sed innocens habeatur. Non enim ut conscius convincitur, sed ut mansuetus pro aliis immolatur. . Id est, ex hac causa, ne haberet peccatum occidendi innocentem (et si minus illis invidis) quaerebat dimittere, non quod tunc primum quaereret, sed si prius volebat modo quaerebat. Supra legem proposuerunt, secundum quam deberet mori, quia Filium Dei se fecit: sed quia ille legem gentis alienae non timet, sed magis timet occidere Filium Dei, terrent eum a Caesare, quem non potest ut auctorem potestatis suae contemnere. . AUG. Parasceve quod interpretatur etc., et eadem est sexta praeparationis. Adhuc terror quem de Caesare ingerunt superare conatur, dicens: De ignominia eorum volens eos frangere, quos de ignominia Christi non poterat mitigare. Quia profitentur Caesarem aperte contra eum esse si alium regem velit eis ingerere, dimittendo impunitum quem propter hos ausus tradiderant occidendum. Victus ergo timore, tradidit eis Jesum ut crucifigatur. Eis, non quod ipsi manibus eum acciperent, qui supra hoc excusaverant, sed ut crimine impliciti videantur a quo alieni esse conantur, cum non nisi pro eis hoc faceret Pilatus, unde nec ait ut crucifigerent, sed ut crucifigeretur judicio et potestate Pilati. Portabat crucem suam Jesus. Grande ludibrium impiis, grande mysterium piis gloriantibus, quasi in sceptro regni, et est crux candelabrum lucernae quae non erat sub modio ponenda. Primo Dominus crucem portat, quia prior passus est; postea imposita est Simoni Cyrenaeo, quia debemus sequi vestigia. Latro qui permansit in perfidia significat Judaeos; qui confitetur, gentes significat. Hae tres linguae caeteris eminebant: Hebraea propter Judaeos in lege Dei gloriantes; Graeca propter gentium sapientes; Latina propter Romanos tunc pene omnibus gentibus imperantes. . Ecce quae gesta sunt juxta crucem, cum jam crucifixus esset. Quadripertita vestis signat Ecclesiam toto orbe, qui quatuor partibus constat diffusam omnibus partibus aequaliter, id est concorditer distributam. Tunica sortita omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur. Quia charitas supereminet omnibus per totum, quia nemo est ejus expers qui pertinere videatur ad totum, a quo toto, sicut Graeca indicat lingua, catholica vocatur Ecclesia, quae in sorte Dei gratia commendatur. . Qui divina facturus, quasi repulit ignotam matrem; jam ostendit venisse horam, quam tunc praedixit, in qua agnoscit de qua fuerat mortaliter natus. Et docet ut a piis filiis impendatur cura parentibus, unde et Apostolus: I Tim. 5., etc. Qui etsi jam non haberet propria, in illa societate centupliciter acceperat, ubi erant omnia communia, nihil habens et omnia possidens. . .
Copyright information for VulgGlossa